Steven Avery
Well-known member
Is this yet another "mystery" context you just happened to accidentally omit when you posted your cropped snippet on this forum the other day, Steven?
A bit like the other one isn't it?
"Expositio Fidei Catholicae"
Milano, Biblioteca Ambrosiana I 101 sup. (circa. 7th-8th century A.D./C.E.)
Latin Edition
"Corpus Christianorum Series Latina" Volume 9
Page 347, Lines 1-26
"Credimus unum deum secundum scripturam esse credendum, non sicut Iudaei aut haeretici, solitarium, sed in mysterio trinitatis, id est patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tamen tres deos. Personas autem sic dicimus, ut non divinitatem haeretico sensu membris, sicut hominem, conponamus, quia divinitas quae est incorporalis tam inmensa est, tam inextimabilis, ut intra se omnia contineat, ipsa autem circumscribi non possit, sed ut patrem et filium et spiritum sanctum unum et indivisium esse ita in divinitate ac virtute <credamus>, ut tres in personis, id est ut patrem credamus non esse filium, filium vero credamus non esse patrem, spiritum autem sanctum nec patrem esse nec filium; quia pater est ingenitus, filius vero sine initio genitus a patre est, spiritus autem santus processit a patre et accipit de filio, sicut evangelista testatur, quia scriptum est: "Tres sunt, qui dicunt testimonium in caelo : pater, verbum et spiritus, et haec tria unum sunt in Christo Iesu." (1 John 5:7) Non tamen dixit: "Unus est in Christo Iesu." Et in evangelio dicit: "Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti." (Matthew 28:19) Et denuo ipse dominus dicit: "Ego et pater unum sumus." (John 10:30) Et in psalmis legimus: "Dicit dominus domino meo : Sede a dextris meis." (Psalm 110:1) Et in evangelio Iohannis sic dicit: "In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum." (John 1:1) Deum ergo dicendum verbum, id est filium qui est apud patrem. Deum bis nominando deum patrem et filium designavit personas."
This explains itself quite nicely, simply read it in its English text, no need for you to always bang your head against the wall.